monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14 > 14 > 40 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 19
Illud et in hac controversia et in omni vitandum aiebat CESTIUS, quotiens aliqua vox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurre(re)mus. sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: 'ut verbis ducis vestri, iudices, incipiam, cavete proditionem'. sic finivit declamationem, ut diceret: '*** in quibus vitam finit imperator: cavete proditionem. ' hoc sententiae genus Cestius echo vocabat, et dicenti discipulo statim exclamabat: ἱμερτὴν ἠχώ. ut in illa suasoria, in qua deliberat Alexander, an Oceanum naviget, cum exaudita vox esset: 'quo(us)que invicte? ' ab (hac) ipsa voce quidam coepit declamare et in hac desit. ait illi Cestius desinenti: ἔν σοι μὴν λήξω, σέο δ' ἄρξομαι. et alteri, cum descriptis Alexandri victoriis, gentibus perdomitis, novissime poneret: 'quousque, invicte? ', exclamavit Cestius: tu autem quousque?